Hľadaný výraz: Mt 19,3-12; Mk 10,2-12; Lk 16,18, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 3
3 Et accesserunt ad eum pharisaei tentantes eum et dicentes: “ Licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa? ”. 4 Qui respondens ait: “ Non legistis quia, qui creavit ab initio, masculum et feminam fecit eos 5 et dixit: "Propter hoc dimittet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una?". 6 Itaque iam non sunt duo sed una caro. Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”. 7 Dicunt illi: “ Quid ergo Moyses mandavit dari libellum repudii et dimittere? ”. 8 Ait illis: “ Moyses ad duritiam cordis vestri permisit vobis dimittere uxores vestras; ab initio autem non sic fuit. 9 Dico autem vobis quia quicumque dimiserit uxorem suam, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur ”. 10 Dicunt ei discipuli eius: “ Si ita est causa hominis cum uxore, non expedit nubere ”. 11 Qui dixit eis: “ Non omnes capiunt verbum istud, sed quibus datum est. 12 Sunt enim eunuchi, qui de matris utero sic nati sunt; et sunt eunuchi, qui facti sunt ab hominibus; et sunt eunuchi, qui seipsos castraverunt propter regnum caelorum. Qui potest capere, capiat ”.

2 Et accedentes pharisaei interrogabant eum, si licet viro uxorem dimittere, tentantes eum. 3 At ille respondens dixit eis: “ Quid vobis praecepit Moyses? ”. 4 Qui dixerunt: “ Moyses permisit libellum repudii scribere et dimittere ”. 5 Iesus autem ait eis: “ Ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud. 6 Ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos. 7 Propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adhaerebit ad uxorern suam, 8 et erunt duo in carne una; itaque iam non sunt duo sed una caro. 9 Quod ergo Deus coniunxit, homo non separet ”. 10 Et domo iterum discipuli de hoc interrogabant eum. 11 Et dicit illis: “ Quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit, adulterium committit in eam; 12 et si ipsa dimiserit virum suum et alii nupserit, moechatur ”.

18 Omnis, qui dimittit uxorem suam et ducit alteram, moechatur; et, qui dimissam a viro ducit, moechatur.

1

mail   print   facebook   twitter